ORARIARII

ORARIARII
ORARIARII
et contractâ voce euphoniae gratiâ, atque o in au diphthongum mutatô, Aurarii, dicti sunt olim, qui intheatris Circensibusque favebant, ab orariis, quae Aurelianô auctore, locô togae, iactari coeperant. Vopisc. in Vita eius, c. 48. Sciendum --- ipsum primum donâsse oraria pop. Rom. quibus uteretur populus ad favorem. Est autem proprie orarium linteum ori tergendo paratum, hinc pignus oris dictum Prudentio περὶ Στεφάνων Hymnô 1. v. 86.
Hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium.
Cuiusmodi orariorum meminit Nonius, ubi verba Lucilii, Ricini aurati, exponit per ricas, oraria aut mitras, quae voces eiusdem notionis, saltem nonm multum diversae sunt. Etymologicum M. Μί τραι, κυρέως οἱ ἀπὸ φασκιῶν καὶ ὠραρίων γινόμενοι ςτέφανοι. Quod enim oraria ad modum fasciarum longiuscula fuerint, patet ex Augustino de Civit. Dei l. 22. c. 8. ubi de co loquens, cui oculus in maxillam fusus erat, Tunc. ait, sicut potuit, oculum lapsum atque pendentem, loco suo revocatum, ligavit orario. Evagrius in simili historia l. 4. c. 7. τὸ διαῤῥυὲν τελαμῶσιν ἀναδῆσαι dicit; unde τελαμῶνι fuisse orarium simile, omnino colligitur, quam vocem Graeci interpretantur λῶρον ἢ φασκίαν. Ambronsius Orat. fun. de obitu Symmachi Fratris, Divinum illud fidelium sacramentum ligari fecit in orario, et orarium involvit collo atque ita se deiecit in mare. Non vero solum longa, sed et lata fuisse, discimus ex antiquo Iuvenalis Interprete, qui flammeum illud, quô nubentes amiciebantur, Orarium interpretatur. Optime autem quid Orarium sit, declarant Ecclesiastici Scriptores, qui in habitu Sacerdotali orarium appellârunt pannum oblongum brachio Sacerdotis solitum imponi: quam manualem laciniam, modo ὠράριον, modo λῶρον Graeci vocant, vide infra. Et quidem olim ad usum tantum manditiei Oraria gestabantur: Sed Aurelianus, novum eorum usum instituit, ut qui ea populo dedit, quibus ille ad favorem uteretur. Favere autem et favor verba sunt Circi ac Theatrorum propria, et non tacitam solum benevolentiam indicant, sed quae voce insuper gestuque exprimeretur, uti diximus supra. Hanc, praeter faustam acclamationem, ante Aureliani tempora, iactatione togae seu lacinisae vestis, quam motitabant, solebant testari, quod Graeci dixêre ἀνασείειν τὴν χεῖρα καὶ τὴν ἐςθῆτα, item κατασείειν ταῖς ὀθόναις, uti legitur apud Eusebium Histor. Eccles. l. 7. de Paulo Samosateno Haeretic. qui graviter offensus dicitur, quoties verba publice faceret, τοῖς μὴ ἐπαινοῦσι, μηδὲ ὡς εν τοῖς θεάτροις κατασείουσι ταῖς ὀθόναις μήδ᾿ ἐκβοῶσί τε καὶ ἀναπηδῶσι, tis qui non laudarent, neque ut in theatris vestem iactarent. aut exclamarent, exilirentque etc. Quod cum non sine incommodo fieret, ut inter alia liquet ex Ovidio Amor. l. 3. Eleg. 2. v. 75. ubi universum hunc favendi morem pulcherrime expressit, additque,
—— at ne turbet toga mota capillos,
In nostros abdas te licet usque sinus:
Aurelianô auctore mutatum est, coeperuntque locô togae oraria iactari, unde qui favebant, Orariarii, uti quidem diximus ex Casaubono, hincque Aurarii. Salmas. vero non ab orariis dictos Aurarios contendit, sed ab aura populari, uti videre est supra suô locô. Idem Orarii etumon non tam ab ore, quam ab ora vestis, de qua paulo supra, arcessit, et hôc nomine institas et fascias, quas manu tenerent et ad favorem motitarent, in Ludis, Imperatorem hunc dedisse, ait. Quemadmodum autem isti in Ludis favoris signum Orariis dederunt: sic alios iactotione sudarii dare signum solitos, observârunt Eruditi. Nam, ut in Eccleiis Christianorum Diaconus, qui orarium gestabat, eum, qui in ambone sacram Scripturam legebat, admonebat, quando vel ad Fideles, vel ad Catechumenos, orationem deberet flectere: Sic in Iudaeorum Synagogis, Legem e pulpito recitanti aderat aliquis, manu sudarium tenens, qui populo signum daret, ut diceret Amen: dabat autem signum, Gap desc: Hebrew, ut loquuntur Rabbini, i. e. motitans sudarium. Sie etiam in Iudiciis capitis, cum reus post latam sententiam ducebatur ad locum supplicii, constituebatur aliquis in Praetorii foribus, qui, si de eius innocentia inter haec constitisset, datô signô, exsecutionem supplicii impediret et condemnatum ad Iudices revocaret: Id autem signum dabatur similiter iactatô sudariô, ut diserte iidem Magistritestantur etc. Vide Casaubon. et Salmas. ad d. l. supra Muccinium, et hic infra, in voce Orarium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • FAVERE — apud Iul. Capitolin. in Vero, Multas a Venetianis (factione Circi) passus est iniurias, quod contra eos faveret: apud Lamprid. in Commodo, Cum saepe prgnanti, ut Deo, populus favisset: apud Spartian. in Piscen. Nigro, Huic ita Romae fautum est a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”